Latinitas bona

Societas Aeronautica Regalis Nederlandica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Societas Aeronautica Regalis Nederlandica, acronymo KLM, Batavice Koninklijke Luchtvaart Maatschappij, est organizatio commeatus Nederlandiae cuius sedes in urbe Amstelveen est.

Insigne Societas Aeronavigationis Regalis Nederlandicae.
Aeroplanum KLM Fokker 100 cityhopper.

Historia[recensere | fontem recensere]

Post exhibitionem aeronavigationis in urbe Amstelodami facta anno 1918 societas KLM die 7 Octobris 1919 Antonio Herimanno Gerardo Fokker constructore aeroplanorum una cum Alberto Plesman conductore gubernantibus condita est, in honorem reginae Gulielminae nomine societatis attributo regalis adposito.

Die 17 Maii 1920 primus cursus aeroplani Airco D.H.16 ab aeroportu Londinii in Nederlandiam ad aeroportum urbis Amstelodami factus est.

Cum machinis praecipue ex Officina aeroplanorum Nederlandica Fokker (Batavice N.V. Nederlandsche Vliegtuigenfabriek Fokker) KLM ab anno 1924 iussu gubernationis civitatis Nederlandiae commeatum aeris ad colonias Indiae Nederlandicae versus urbem Bataviam, hodiernam Iakartam gessit.[1]

Ab anno 1971 a KLM aeroplana generis Boeing 747 usitantur.

KLM cum societate aeronautica Air France anno 2004 fusionem efficit et eodem anno foederatione aeronavigationis SkyTeam iuncta est.

Classis[recensere | fontem recensere]

Aeroplanorum KLM anno 2016 numerum 115 gerit.

Statio principalis classis KLM ad Aeroportum Amstelodamum Schiphol est.[2]

Calamitates[recensere | fontem recensere]

Anno 1977 duo aeroplana societatum KLM et Pan Am in aëroportu Insulae Nivariae concusserunt 583 homines necantes.[3]

Nexus internus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A.N.J. Thomassen à Thuessink van der Hoop: Door De Lucht Naar Indie. Met 112 foto's, meerendeels door den schrijver genomen, en 38 kaarten en andere illustraties. Uitg. Amstelodami 1925.
  2. A.M.C.M. Bouwens, Marc Dierikx: Op de drempel van de lucht. Tachtig jaar Schiphol. Hagae 1996. ISBN 9012083044. – Louis van Boven, Joop Kampman, Mieke Lemmens: Schiphol en de Nederlandse luchtvaart. Amstelodami 1987. ISBN 9029095962.
  3. Jan Reijnoudt en Niek Sterk: Tragedie op Tenerife: de grootste luchtramp, optelsom van kleine missers. 2002. ISBN 9043505633.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • René de Leeuw: KLM. De geschiedenis van de KLM vanaf 1919. Weesp 1984. ISBN 9022837696.
  • B. van der Klaauw: KLM vliegtuigen. Alkmaar 1990. ISBN 9060139925.
  • Jan Sluiter, Hans van den Berg: De geschiedenis van de KLM. 2015. (DVD).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad KLM spectant.