Fokker (societas)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Fokker est societas mercatoria quae aëroplana fabricavit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Fokker officina aëroplanorum anno 1912 ab Antonio Herimanno Gerardo Fokker Berolini condita est.[1] Aëroplana Fokker Dr.I et Fokker D.VII et alia genera machinarum primo bello mundano proeliis adhibita sunt. 1919 officina apud Amstelodamum translata nomine N.V. Nederlandsche Vliegtuigenfabriek Fokker Dordraco aliam officinam instituit. Societas aëeroplana militaria et civilia construxit. Magni momenti inter vehicula Fokker fuerunt aëroplana Fokker F-27 Friendship quorum 1956 usque ad 1986 numero 786 fabricata sunt.

Die 15 Martii 1996 societas eius activitatis oeconomicae finem annuntiavit. Officina curae aëroplanorum Fokker a societate Stork geritur qui ab anno 2010 nomine Fokker Technologies agitur.[2]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flugsport, VIII, 1916, nr. 8, p. 226.
  2. "Luchtvaarttak Stork vliegt verder onder naam Fokker[nexus deficit]" in De Telegraaf (25 Augusti 2009)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Fokker spectant.