Sniff

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sniff in consaepto oblectamino Muumimaailma (sc. Mundus Muminum) in Valle Gratiae

Sniff est persona ficta in serie fabularum Mumin a scriptrice Sueco-Finnica Tove Jansson creata. Est amicus Mumintrollet, timidus, admodum infantilis, pecuniae cupidus, semper a periculis, rebus novis, praecipue Mårran metuens. In libris staturá parvus describitur et plerumque nominatur Lilla djuret Sniff (sc. Sniff, parvum animal), in serie autem animata, nomine Muumilaakson tarinoita haud parvus sed similis longitudinis muminorum videtur. Quod animal Sniff sit, nescitur, sed partim ut rattus partim ut macropus videtur. Nemo de incolis Vallis Muminum nisi Sniff est studiosus divitiarum, quo dissimillimus est amico suo Snusmumriken; hic enim ne domum quidem possidet.

Personae ficticiae Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Sniff apud moomin.com (Anglice)