Mumin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tove Jansson, creatrix figurarum Mumin
Muminhuset” (sc. Domus Muminorum) in Valle Gratiae

Mumin (Suecice:Mumin, Finnice: Muumi) est series fabularum a Tove Jansson suecice conscriptarum; quae inter dilectissimos libros pueriles Finnicos numerantur. Fabulae etiam a Jansson imaginibus sunt ornatae. Primus liber de Muminibus nomine Småtrollen och den stora översvämningen (Latine fere: Parvi trolles et magna inundatio) anno 1945 est editus. Libri in 43 linguas sunt conversae et praeter fabulas etiam narrationes pictae a Tove Jansson fratreque huius, series animatae et ludi de Muminibus composita sunt. Nota est inter alia series animata a Finnicis et Iaponicis co-operata, nomine Finnico Muumilaakson tarinoita (sc. Narrationes de Valle Muminum). In parva insula ad Vallem Gratiae, oppidum in Finnia Propria, est consaeptum oblectaminum nomine Muumimaailma (sc. Mundus Muminum).

De Muminibus[recensere | fontem recensere]

Ipsae figurae Mumines sunt albae, globosae, rostribus grandibus, ita ut quasi hippopotami videantur. Mores traditos magnopere honorant ac more vere maiorum per totam hiemem solent dormire. Familia Muminum in Muminhuset (sc. Domus Muminum) habitant, in Mumindalen (sc. Vallis Muminum). Regio patria sua est vallis frondosa, pacata, cincta ab Engsliga Bergen (sc. Montes solitarii), silvis ac mare. Per vallem fluvium fluit, in quo fecit Mater Mumin pontem. Ab illo aedificata est et Domus Muminum, altum et rotundum aedificium in media valle situm.

Personae seriei[recensere | fontem recensere]

Personae principales[recensere | fontem recensere]

  • Mumintrollet est protagonista seriei, filius Patris Mumin et Matris Mumin. Pericula ei admodum placent, commoditatis tamen est cupidus; etiam modestus, curiosus, alacer describitur. Amore captus est Snorkfröken puellae.
  • Pater Mumin, paterfamilias, coniux Matris Mumin et pater Mumintrollet, est imaginosus sed sapiens et diligens. Petasus cylindricus in capite suo semper videtur, nonnumquam baculum et fumisugium quoque habet.
  • Mater Mumin, scilicet coniux Patris Mumin et mater Mumintrollet, est mitis et clemens et tranquilla; numquam fere irascitur nec sollicitatur. Semper perulam gerit nigram atque induta est praecinctorio.
  • Snorkfröken amica Mumintrollet, anulum aureum in tarso habet ac capilli frontales. Plerumque vanior ac admodum zelotypa descibitur.
  • Snusmumriken, amicus carissimus Mumintrollet, sapiens, pacatus et benignus, in tentorio ad ripam fluvii prope domum Muminum pernoctare ac harmonicá flatili canere solet.
  • Lilla My (sc. Parva My) est minuta, curiosa, fortis animo, pertinax puella, semper vestitu rubro induta. Quaedam filia adoptiva familiae muminorum videtur sicut et Sniff.
  • Sniff est pavidus, divitiarum avidus, infantilis, sicut filius adoptivus muminum. Interdum quidem, praesertim in serie Muumilaakson tarinoita in domo proprio habitare videtur.

Personae aliae[recensere | fontem recensere]

Stinky desciptus in scypho
  • Snorken est frater Snorkfröken, ingeniosus et systematicus, nonnisi in duobus libris Tove Jansson visus, qui in serie animata Muumilaakson tarinoita vir scientiarum peritus necnon inventor apparetur.
  • Hemulen significat sive genus hemulum, sive Hemulen, amicum familiae muminum. Hemules similes sunt muminum, tametsi longiores, longiusque habent rostrum. Industrii sunt collectores; amicus muminum e.g. primum collexit notas postalicas, deinde plantas.
  • Stinky est quidam latro, male moratus, paulum malignus, qui alicuiusmodi parvum animal pilosum videtur. Nomen Stinky a verbo Suetico stinka (sc. foetere) derivatur.
  • Hattifnattar sunt entes peculiares: albi toto corpore, macri, simili larvarum, duos manus breves habentes. Nec loqui nec audire posse videantur.
  • Mårran est monstrum quoddam, quae, quidquid tangat, congelat. Muliebris est videlicet, quoniam in libris pronomine hon (sc. illa) refertur. In libris etiam explicatur eam magnopere lucem teporemque cupere, quorum exsors sit.
  • Too-ticki est mulier prudens, vitae amans, cui hiems valde placet. Exemplar eius fuit Tuulikki Pietilä, contubernalis Jansson scriptricis.
  • Filifjonkan, sicut Hemulen significat sive genus filifjonkarum sive quamdam Filifjonkan, amicam muminorum. Sunt mulieres elegantes, quae munditiam, ordinem, disciplinam, mores maximi aestimant. In serie animata Muumilaakson tarinoita tres filias bene moratas habet.

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Småtrollen och den stora översvämningen (Parvus troll et magna inundatio), 1945
  • Kometjakten (Venatus Cometae) sive Kometen kommer (Cometes veniet) , 1946
  • Trollkarlens hatt (Petasus magi), 1948
  • Muminpappas bravader (Res gestae Patris Mumin), 1950
  • Farlig midsommar (Aestivum solstitium periculosum), 1954
  • Trollvinter (Hiems trollium), 1957
  • Det osynliga barnet och andra berättelser (Puella invisibilis et aliae fabulae), 1962
  • Pappan och havet (Pater Mumin et mare), 1965
  • Sent i november (Novembre exeunte), 1970

Nexus externi[recensere | fontem recensere]