Smoke Gets in Your Eyes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Smoke Gets in Your Eyes est canticum ab Hieronymo Kern, compositore Americano, et Ottone Harbach poeta compositum ad Robertam, comoediam musicalem anno 1933 productam. Quod canticum a Gertruda Niesen die 13 Octobris 1933 actum primum in disco impressum est et a societate Victor editum. Idem canticum Irena Dunne egit in pellicula eiusdem nominis anno 1935 divulgata, in qua etiam Fred Astaire, Ginger Rogers, Randolphus Scott partes egerunt. Canticum sane a musicis permultis actum est. Primus fuit Paulus Whiteman cum symphoniacis suis, Roberto Lawrence canente, qui disco suo summas chartulas anno 1934 adeptus est. Nat King Cole canticum primum anno 1946 cecinit. Fortasse inclutissimus concentus est anno 1958 a The Platters, grege doo-wop perscriptus?, cuius canticum in CFA summam chartulam Billboard Hot 100 ascendit, et anno 1959 tertium locum in chartulis R&B attigit.[1]

Victor Damone hoc canticum anno 1956 simulavit, cuius impressio inter inclutissimis numeratur. Simulamen cantici (cover) a Blue Haze, grege Britannico, anno 1972 actum etiam populi favorem accepit. Boots Randolph saxophonista, canticum exsecutus est in latere B sui disci longisoni (LP) Yakety Sax. Brianus Ferry canticum simulavit anno 1974 in albo Another Time, Another Place, quod ad locum septimum decimum in chartulis Britannicis mense Septembri anno 1974 ascendit. Hieronymus Garcia musicum cantici videonem annis 1980 ineuntibus, cum Ashley Judd actrice, manifesto sedente audienteque, divulgavit. Similiter eodem tempore canticum ab Eartha Kitt actum est, cum in Germania gregi jazzico operam daret.

Cantores notabiles qui cantum cecinerunt sunt Ludovicus Armstrong, Patricia Austin, Ricardus Clayderman, Raimundus Conniff, Thomas Dorsey, Sergius Gainsbourg, Iuditha Garland, Beniaminus Goodman, Gulielma Holiday, Engelbertus Humperdinck, Keith Jarrett, Led Zeppelin (solum pars cantici), Peggy Lee, Ioannes Mathis, Georgius Melachrino, Glenn Miller, Thelonius Monk, Editha Piaf, Sonny Rollins, David Sanborn, Dinah Washington, Margarita Whiting, Arthurus Tatum, et Zoot (in Muppet Show).

Canticum etiam in nonnullis pelliculis auditur, praecipue in Georgii Lucas American Graffiti (1973), et Being Julia (2004, a Stephano Szabó moderata, quae praemium Golden Globe abstulit. Exsecutio a The Platters magnam vim habet in Always (1989), pellicula a Stephano Spielberg moderata, et similiter in fabula sonituque pelliculae Three Times (2006), ab Hou Hsiao-Hsien moderatae. Auditus est in Raineri Werner Fassbinder pellicula "Die Bitteren Tränen der Petra von Kant" (1972). Etiam, persona ab Cher acta primam versuum seriem canit in pellicula Tea With Mussolini (1999). "Smoke Gets in Your Eyes" est titulus Mad Men (2007), primi excursus dramatis originalis AMC.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Whitburn 2004: 463.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bronson, Fred (2003) The Billboard Book of Number 1 Hits: The Inside Story Behind Every Number One Single on Billboard's Hot 100 from 1955 to the Present. Billboard Books. ISBN 978-0-8230-7677-2.
  • Ewen, David (1960) The World of Jerome Kern, a Biography. Holt. OCLC 370890.
  • Forte, Allen (1995) The American Popular Ballad of the Golden Era, 1924–1950. Princeton University Press. ISBN 978-0-691-04399-9.
  • Whitburn, Joel (2004) Top R&B/Hip-Hop Singles: 1942–2004. Record Research.