Slocus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Slocus vel sloca (Sanscritice ślokas, श‍लोक‍स्) est forma versus Indica qua poetae in carminibus epicis praecipue utuntur. Est stropha duorum stichorum, qui duas partes octo syllabarum habent. Quattuor partes sunt pedes vel cola.

Schema hoc est:

X X X X ∪ — — — | X X X X ∪ — ∪ —
X X X X ∪ — — — | X X X X ∪ — ∪ —

Est semper pausa inter pedes.

Exempli gratia, hi versus sunt primi historiae Nali e Mahabharato:

āsīd rājā, Nalo nāma, Vīrasenasuto balī
upapanno gunair iṣṭai rūpavān aśvakovidaḥ

(Hoc dicit latine:

Fuit rex, Nalus nomine, Viraseni-filius validus,
Praeditus virtutibus optatis, formosus, equorum-peritus.[1])

Schema horum versuum est:

— — — — ∪ — — — — ∪ — ∪ ∪ — ∪ —
∪ ∪ — — ∪ — — — — ∪ — — ∪ — ∪ —

Slocus similis est versui prisco anuṣṭubh nomine. Pedes sloci similes sunt versui Graeco et Latino glyconeo, et eundem parentem indoeuropaeum habent.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Versio a Bopp scripta.
  2. Gasparov, p. 50-58.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arnold, E. Vernon. 1905. Vedic Metre in its Historic Development. Cambridge.
  • Gasparov, M. L. 1996. A History of European Versification, versio anglica a G. S. Smith et Marina Tarlinskaja scripta. Oxonii e typographeo Clarendonii.
  • Mukherji, Amulya Dyan. 1976. Sanskrit Prosody: Its Evolution. Calcutta: Saraswat Library.