Franciscus Bopp

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Bopp

Franciscus Bopp (vulgo Franz Bopp; 17911867) fuit linguarum investigator et comparator Theodiscus, qui, una cum Rasmo Rask, linguisticae historico-comparativae et studiorum Indoeuropaeorum conditor existimatur.

De vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus Bopp Moguntiaci natus est die 14 Septembris 1791. Cum Moguntiacum ab exercitu Francico novarum rerum cupido anno 1792 occupatum esset, parentes Francisci Aschaffenburgum perfugerunt, quo in oppido Bavariensi ille artibus liberalibus educatus est. In Gymnasio humanistico Aschaffenburgensi (Humanistisches Gymnasium Aschaffenburg) lectionibus a Carolo Windischmann datis valde delectatus orientalium linguarum litterarumque studio excitatus est. Sed maximo momento fuit liber anno 1808 editus, quem Fridericus Schlegel de Indorum lingua et sapientia composuerat, sc. Über die Sprache und Weisheit der Indier. Quo opere effectum est, ut Bopp studia linguae sacrae Indorum serio atque attente inire constitueret.

Mansio Lutetiae (1812–1816)[recensere | fontem recensere]

Anno 1812 Franciscus Bopp vestigiis Friderici Schlegel ingressus Lutetiam profectus est sumptibus regiminis Bavariensis. In hac urbe Bopp Antonio Leonardo de Chésy, Silvestro de Sacy, Ludovico Mathieu Langlès, Augusto Gulielmo Schlegel aliisque praeceptoribus usus est. Magno usui etiam fuit sodalitas Alexandri Hamilton (1762–1824), qui in India versatus Sanscritice callebat. Etiam permagnum fructum cepit ex manuscriptis librisque Sanscriticis ab Hamilton et Langlès conlectis et in Bibliotheca imperiali depositis.

Itaque Bopp studiis adeo progressus est, ut 25 annos natus librum Über das Konjugationssystem der Sanskritsprache in Vergleichung mit jenem der griechischen, lateinischen, persischen und germanischen Sprache inscriptum anno 1816 ederet, quo, ut paene communi opinione consensum est, linguisticam Indoeuropaeam condidit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bopp, Franz. Über das Konjugationssystem der Sanskritsprache in Vergleichung mit jenem der griechischen, lateinischen, persischen und germanischen Sprache. Frankfurt-am-Main: Andreaische Buchhandlung.
  • Bopp, Franz. 1866. Vergleichende Grammatik. Praefatio, a Michaele Iulio Alfredo Bréal conversa.
  • Benfey, Theodor. 1869. Geschichte der Sprachwissenschaft.
  • Kuhn, A. 1868. In Unsere Zeit, Neue Folge 4(1).
  • Lefmann, Salomon. 18911897. Franz Bopp. Berolini.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Bopp spectant.