Siro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Siro, etiam Syro, Siron, et Syron, saepe Siro Epicureus (floruit circa 50 a.C.n.), fuit philosophus Epicureus qui Neapoli habitavit. Scholam Neapoli instituit, et Vergilium docuit.[1] Duo poemata Vergilio in Appendice Vergiliana tributa[2] Sironem nominant. Poeta hic de pace petenda una cum Sirone loquitur:

Nos ad beatos vela mittimus portus
magni petentes docta dicta Sironis,
vitamque ab omni vindicabimus cura.[3]

Cicero de Sirone mentionem interdum facit, et Sironem Philodemumque dicit fuisse "cum optimos viros, tum homines doctissimos."[4] Apud Servium, commentatorem saeculi quinti, Siro in Vergilii Ecloga sexta ut persona Silenus celebratur.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donatus, Vita Vergilii, 79.
  2. Vergilii Catalepton 5 et Catalepton 8.
  3. Vergilii Catalepton 5.
  4. Cicero, De Finibus, 2.35.
  5. Servius de Ecloga 6.1.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!