Coordinata: Haut-Richelieu_type:waterbody 45°01′12″N 73°08′42″W / 45.02°N 73.145°W / 45.02; -73.145

Sinus Missisquoiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lacus Camplenius, Sinu Missisquoiense in regione septentriorientali sito.
Carta Lacus Camplenii sub castello (Francice "Carte du Lac Champlain depuis le Fort").

Sinus Missisquoiensis[1][2] (a vocabulo Abenakico, 'multae aves aquatiles' significans) est corpus aquae in septentrione Lacus Camplenii parte situm, ad orientem ostii lacus patens, ubi Fluvius Richelaeus oritur. Diametrum est circa 5 chiliometra. Sinus in binas partes dividitur, quarum una in Quebeco in Canada, altera in Monte Viride in Civitatibus Foederatis patet. Praecipuum oppidum in eius ripis est Venetiola, maior locus celeber aestivus. Flumen eiusdem nominis in sinum defluit, ac Refugium Ferarum Nationale Missisquoiense in latere Americano patet. Samuel Camplenius, primus Novae Franciae gubernator, fuit primus Europaeus qui regionem exploravit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Francice saeculis septimo decimo et duodevicensimo Michiscouy et Missiskouy scriptum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]