Refugium Ferarum Nationale Missisquoiense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Locus uliginosus intra refugium.
Colonia Chen rossii, avium familiae Anatidarum, in Refugio Ferarum Nationali Missisquoiensi.

Refugium Ferarum Nationale Missisquoiense (Anglice Missisquoi National Wildlife Refuge) est Refugium Ferarum Nationale in orientale Lacus Camplenii ripa in Monte Viride civitate situm. Quod in Comitatu Franklinio in septentrioccidentale civitatis angulo prope fines internationalem cum Canada patet, solum refugium ferarum nationale omnino in Monte Viride situm. Administratur a Ministerio Piscium et Ferarum Civitatum Foederatarum.

Refugium die 4 Februarii 1943 constitutum est, sub aegide Actus Conservationis Avium Migratoriarum. Primum quaesitum fuit 1582 agrorum terrestrium (6.4 chiliometra quadrata) in delta Fluminis Missisquoiensis, Insula Alosinarum et Aqua Stagnante Magnae Paludis non exclusis. Additicius terra proximos sexaginta annos adquirebatur, ut hodierna refugii magnitudo sit 6642 agrorum (27 chiliometra quadrata). Invenitur Swantoniae et Highgate in oppidis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Refugium Ferarum Nationale Missisquoiense spectant.