Sinuhe egyptiläinen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Michael Waltari, scriptor libri Sinuhe egyptiläinen

Sinuhe egyptiläinen (sc. Sinuhe Aegyptius) est liber scriptoris Finnici Michaelis Waltari anno 1945 editus. Opus gravissimum Michaelis Waltari habetur et etiam internationaliter est notus; conversiones in linguas adhuc quadraginta sunt confectae.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Liber enarrat de Aegypto antiqua aetatis pharaonis Ekhnaton, ubi protagista Sinuhe, orphanus, sub varios incertosque casus subiectus tandem medicus privatus pharaonis est factus. Dum Sinuhe est iuvenis, amore infelici captus est mulieris nomine Nefernefernefer, quae fit Sinuhei quaedam obsessio mentis, donec paulatim totas suas possessiones illi mandavit. Sinuhe iter facit in terris Maris Mediterranei, et munere medici functus occasionem nactus est colloquendi cum variis hominibus, et pauperibus et divitibus. Servum habet Kaptah, hominem ridendum sed fidem callidumque, qui Sinuhei variis rationibus adiuvat. In fine narrationis Sinuhe iussu Horemheb ducis et Ay sacerdotis venenum mortiferum dat Ekhnaton pharaoni, et Ay pharao est creatus; quo mortuo vice Horemheb ei succedit. Sinuhe autem a Horemheb in exsilium est expulsus, quod agens amarus vices vitae suae in papyro conscribet.