Silvester IV

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Silvester IV. (natus Maginulfus circiter anno 1050 Romae, obiit die ignoto) fuit antipapa ab anno 1105 usque ad annum 1111, id est sub pontificatu papae Paschalis II.

Maginulfus, qui archipresbyter erat, die 18 Novembris 1105 papa creatus est, postquam Paschalis antipapas Theodoricum et Albertum profligaverat.

Post tumultus mense Novembri 1105 Silvester e Roma fugit. Postea Auximi apud Anconam vixit usque ad annum 1111, donec ab Henrico V imperatore Romam relatus est, sed postea Silvester praesidium imperatoris amisit. Die 12 aut 13 Aprilis 1111 Silvester se pontificatu abdicavit Anconam reversus, ubi usque ad mortem vixit.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!