Brunichildis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Brunichildis iussu Chlotharii II vexata

Brunichildis (nata circa annos 540/545, mortua anno 613) principessa Visigothorum et regina Francorum fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Atanagildus rex Visigothorum annis 551 - 567 fuit, mater Gosuintha erat. Anno 566 Sigiberto I regi Austrasiae nupsit. Tres liberos Sigiberti genuit: duas filias et Childebertum II postea regnaturum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Chilpericus I eius frater sororem Brunichildis Galsuintham duxit, sed mox eam necare iussit, cum haec eum propter eius amasiam relinquere in animo habuerat. Sigibertus contra Chilpericum bellum gessit, sed necatus est. Brunichildis anno 575 cum filiis capta est. Anno 576 Meroveo II filio regis Chilperici I nupsit. Brunichildis in Austrasia in locum filii Childeberti II regnavit. Childeberto mortuo Brunichildis pro nepotibus Theudeberto II in Austrasia et Theuderico II in Burgundia regnabat. Sed anno 598/599 ex Austrasia pulsa est. Theuderico bello contra Chlotarium II regem Neustriae necato anno 612 mortuo pronepos suum Sigibertum II infantem regem proclamabat. Sed nobiles Austrasiae eam et regem anno 613 Chlotario II regem Neustriae tradidit. Is eam vexari et necari iussit.