Sheppard Frere
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Augusti 1916;
Obitus: 26 Februarii 2015, 25 Februarii 2015; Graffham
Patria: Britanniarum Regnum
Obitus: 26 Februarii 2015, 25 Februarii 2015; Graffham
Patria: Britanniarum Regnum
Sheppard Sunderland Frere (natus die 23 Augusti 1916 in Graffham Sussexiae; mortuus die 26 Februarii 2015) fuit archaeologus Britanniae Romanae.
Filius Natalis Frere et Agnetis Sunderland, alumnus collegii Lancing, deinde collegii Magdalenae apud Cantabrigienses, Sheppard Frere magister scholarum breviter apud collegium Lancing meruit. Mox autem director factus est operum archaeologicorum Cantuariensium. Anno 1955 lector archaeologiae provinciarum Romanarum creatus est apud Institutum Archaeologicum universitatis Londiniensis, et eodem fere tempore director operum archaeologicorum Verulamii. Inde anno 1966 professor archaeologiae Imperii Romani factus est apud Oxonienses et socius collegii Omnium Animarum.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1961 (editor) : Problems of the Iron Age in Southern Britain; papers given at a C.B.A. conference held at the Institute of Archaeology, 12 to 14 December 1958. Londinii: Institute of Archaeology, University of London
- 1967 : Britannia: A History of Roman Britain. Londinii: Routledge, 1967. 4a ed.: Londinii: Folio Society, 1999
- 1972-1983 : Verulamium Excavations. Londinii: Society of Antiquaries of London
- 1983 (cum J. K. S. St Joseph) : Roman Britain from the Air. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-25088-9
- 1988 (cum Frank Lepper) : Trajan's Column. Glevi: Alan Sutton. ISBN 0-86299-467-5
- 1989 (cum J. J. Wilkes et aliis) : Strageath: excavations within the Roman fort, 1973-86. Londinii: Society for the Promotion of Roman Studies. ISBN 0-907764-11-8
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brian Hartley, John Wacher, edd., Rome and her Northern Provinces: papers presented to Sheppard Frere in honour of his retirement from the Chair of the Archaeology of the Roman Empire, University of Oxford, 1983. Glevi: Alan Sutton, 1983. ISBN 0-86299-046-7 [Inest: "A bibliography of the published works of Sheppard Frere."]
- William Manning, "Sheppard Frere obituary" in The Guardian (10 Martii 2015)
- R. J. A. Wilson, ed., Romanitas: essays on Roman archaeology in honour of Sheppard Frere on the occasion of his ninetieth birthday. Oxoniae: Oxbow, 2006. ISBN 1-84217-248-4