Sextus Quintilius Condianus
Appearance
Sextus Quintilius Condianus, Alexandriae Troadis natus, fuit vir publicus Romanus, Senator, proconsul Achaeae, Consul anni 151, Proconsul Asiae anno 168 aut 169. Secundum fontes, Condianus omnia fecit, omnia officia retinuit una cum fratre Sexto Quintilio Valerio Maximo. Duo fratres etiam fuerunt scriptores in lingua Graeca de re rustica: titulus libri eorum fuit Georgica. Fratres postea a Commodo interfecti sunt.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Philostratus, Vitae sophistarum 2.1.11.
- Cassius Dio Cocceianus, Historia Romana 72.33, 73.5.
- Historia Augusta Commodus 4.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Prosopographia Imperii Romani, editio 2a, Q 27
- C. P. Jones, "A New Letter of Marcus Aurelius to the Athenians" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 8 (1971) pp. 161–163.
Antecessores: Marcus Gavius Squilla Gallicanus et Sextus Carminius Vetus |
Consul 151 cum Sexto Quintilio Valerio Maximo |
Successores: Manius Acilius Glabrio Gnaeus Cornelius Severus et Marcus Valerius Homullus |