Segesta
Aegesta Siciliae urbis ubi calidae aquae.– Strabo,1,6
Segesta (-ae, f.) seu Aegesta (-ae, f.) (Graece: Ἕγεστα, Italiane: Segesta; Sicule: Seggesta) est locus archaeologicus Italiae, in Sicilia regione ac in Provincia Regionali Drepanitana ac in municipio Calataphimis Segestae situm.
Historia
[recensere | fontem recensere]Credebant olim urbem a Trojanis conditam esse. Sic apud Ciceronem (Verrines, IV, 72): "Segesta est oppidum pervetus in Sicilia quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant." Socium Acesten, cuius a nomine novum oppidum nominatum, Aeneas postea praeposuisse dicebatur. Sed vere ab Elymis dictis condita est[1].
Anno 415 a.C.n. Segestani cum a vicinis Selinuntiis premerentur qui Syracusanos socios accersierant, Atheniensibus persuaserunt ut classem et exercitum in Siciliam sibi auxilio mitterent pollicentes omnia expensa e suo suscepturos. Re vera Athenienses Siciliam imperio maritimo suo subiungere cupientes iniurias Segestanorum praetendebant[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thucydides VI.2.3
- ↑ Thucydides VI.6 et 8.
Nexus interni
- Sicilia,
- Provincia Regionalis Drepanitana,
- Calataphim Segesta (olim Castrum Phimes vel Castrum Euphemii, antique fortasse Longarium),
- Emporium Segestanorum (seu Emporium Aegestensium, deinde Castellum Maris).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Segestam spectant. |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- F. Coarelli-M. Torelli, Guide Archeologiche Laterza – Sicilia, terza edizione 1992
- A. Molinari, Segesta II. Il castello e la moschea (scavi 1989-1995), Palermo 1997
- H. Berve, G. Gruben, H. Himer, I templi greci, Sansone editore, Firenze 1962, pp. 257-258
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |