Roman numeral 10000 CC DD.svg

Seditio Monacensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Platea Odeonsplatz Monaci, post tumultus

Seditio Monacensis (Theodisce: Hitlerputsch) tumultus incompletus fuit ab Adolpho Hitler, duce factionis NSDAP diebus 8 et 9 Novembris 1923 Monaci factus.

Causae[recensere | fontem recensere]

In contextu oeconomico difficili post Primum bellum mundanum cum contractu pacis humiliantis Versaliis facto Hitler usurpat discordiam propter occupationem Regionis Ruranae, ut homines seditioni favere inciperent. Adiuvabat Henricus Ludendorff militum praefectus in Republica Vimariana abolienda. Die 8 Novembris una cum militibus Divisionis Oppugnatoriae fabricam cerevisiariam intrat ubi Gustavus de Kahr, rex nationalistarum Monacensium, conventum habet. Captus est cancellarius gubernatorii Bavaricii et declarantur in eius nomine Res novae nationales necnon vocatio novorum ministrorum. Cum Kahr cooperationem nollet, resistentia inde ab aurora diei sequentis fieri potuit. Quamquam tria milia socialismi nationalis fautorum incolas incitabant, exercitus et vigiles publici vicerunt seditiosis XV mortuis. Ludendorff et Hitler vinciuntur.

Consequentiae[recensere | fontem recensere]

Quamvis successus ad irritum iret, Hitler tumultu nomen suum propagare et tota in Germania notissimum facere potuit. Id causa ante tribunal atque captivitate (1924 in Castello Landsberg, menses IX) augebatur. Tunc etiam Rudolpho Hess dictatum est opus maleficum praetitulatum Mein Kampf. Iter seditiosorum (Theodisce: Marsch zur Feldherrenhalle) post annum 1933 glorificatur et quotannis memoria honoratur.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

De tumultu in encyclopaedia historica Bavarica