Jump to content

Sedecim Factores Personalitatis

E Vicipaedia
-5 (magnopere corrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Sedecim Factores Personalitatis, Quaestionario Sedecim Factorum Personalitatis mensurati, a psychologo Raimundo Cattell multivariate derivati sunt.

Structura personalitatis

[recensere | fontem recensere]

Ut structura Sedecim Factorum Personalitatis a Raimundo Cattell constitueretur, principium fuit compilatio 17 953 vocabulorum quae, de attributis ad personalitatem pertinentibus, psychologi Allport et Odbert e linguae Anglicae dictionario Websteriano in sua investigatione excerpserunt.

Haec vocabula in quattuor categorias dissimiles dividi possunt: 1) notae seu vocabula quae constantem stabilemque morum inclinationem exprimunt; 2) temporarii status animi; 3) vocabula quae effectum describunt quem hominis mores in alios habent et 4) categoria mixta. Raimundus Cattell e prima categoria profectus est, cui circiter 100 vocabula ad status pertinentia addidit. Post hanc selectionem 4 500 vocabula ei remanserunt.

Per varias clusterum analyses haec 4 500 vocabula in 171 congeriebus sive variabilibus congregari posse demonstravit. Deinde centum adulti his 171 mensurati sunt et, eorum datorum analysibus factorialibus peractis, 35 bipolaria variabilia emerserunt. Postquam haec 35 bipolaria variabilia magno exemplo probativo adultorum e diversissimis multitudinibus oriundorum ad mensurationem applicata sunt, analysis factorialis duodecim factores ostendit. Serie methodorum similium alii quindecim factores obtenti sunt, qui plerosque mores personalitatis ambitu explicare poterant.

Secunda investigationis phasis in inveniendis eisdem factoribus constitit, primum cum datis L (vitae) repertis, deinde cum datis Q (quaestionariorum). Cattell in factoribus cum datis L inventis se fundavit.

Ex his sedecim factoribus, duodecim factores cum datis L coincidebant, dum quattuor factores datorum Q proprii erant et tres factores datorum L in datis e quaestionariis provenientibus non reperiebantur. Itaque duodecim factores communes ambabus methodis obtenti sunt.

Hi sedecim factores non omnino independentes sunt, nam analyses factoriales perfectae cum eis octo factores secundi ordinis constituunt. Nihilominus Cattell vim praedictivam factorum primi ordinis multo maiorem existimat. Inter quosdam factores secundi ordinis exvia-invia vel anxietas numerantur.

Infra tabulam sedecim factorum cum vocabulis descriptoriis (in parenthesibus) videtur:

Parva taxatio cum suis descriptoriis verbis Factor primarius Magna taxatio cum descriptoriis verbis
Schizothymia sive Schizia (taciturnus, solitarius, criticus, scrupulosus, obiectivus, independens, suspiciosus) Calor
(A)
Affectothymia sive Affectia (sincerus, participativus, calidus, facilis, fidens)
Intellegentia Parva (hebes) Ratiocinium
(B)
Intellegentia Magna (diligens)
Minor Vis Ego (instabilis affectibus vel valde commotus cum decipitur) Stabilitas affectuum
(C)
Maior Vis Ego (affectibus stabilis et temperatus, tranquillus)
Submissio (docilis, tractabilis, instabilis, modestus) Dominatio-Submissio
(E)
Dominatio (assertivus, aggressivus, obstinatus, validus, tumidus)
Desurgentia (serius, taciturnus, pessimista, introspectivus, anxius) Alacritas
(F)
Surgentia (alacer, ardens, sociabilis, dynamicus, loquax)
Minor Vis Superego (incuriosus, normas neglegens, sibi indulgens, levis) Regularum observatio
(G)
Maior Vis Superego (curiosus, castigator, assiduus, disciplinatus)
Threctia (timidus, sensibilis, moderatus) Audacia Socialis
(H)
Parmia (audax, pericula subiens, sine inhibitionibus, gregalis)
Harria (crudelis, assertivus, realista, sibi sufficiens, independens) Sensibilitas
(I)
Premsia (delicatus, impatiens, imaginativus, anxius, clemens)
Alaxia (fidens, circumstantiis se adaptans) Vigilantia
(L)
Protensio (suspicax, diffidens, invidus)
Praxernia (gnarus, realista, conventionalis, logicus) Cogitationis Defixio
(M)
Autia (imaginativus, bohemicus, exigens, inconventionalis)
Candor (simplex, authenticus, rudis, spontaneus) Character Privatus
(N)
Calliditas (ratiocinans, socialiter habilis, sagax, astutus)
Securitas (sui securus, tranquillus) Apprehensio
(O)
Culpabilitas (insecurus, inquietus)
Conservatismus (traditionalis) Neophilia
(Q1)
Radicalismus (liberalis, promptus ad experientiam)
Adhaerentia circulorum (dependens, sequax) Sui Fiducia
(Q2)
Sui sufficientia (proprias ideas praeferens)
Parva integratio affectuum (indisciplinatus, impulsivus, insociabilis) Perfectionismus
(Q3)
Multa dominatio sui conceptus (moderatus, compulsivus, socialis)
Parva tensio ergica (relaxatus, sine deceptione) Tensio
(Q4)
Magna tensio ergica (tensus, cum frustratione)
Adaptatio e libro Psicología de la personalidad: Teoría e investigación, UNED).