Secundus a Sancta Teresia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beatus Secundus a Sancta Teresia.

Secundus a Sancta Teresia (in saeculo: Secundus García y Cabezas) (natus die 24 Martii 1891 Barrios de Nistoso in Hispania; obiit Andújar die 31 Iulii 1936), professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Postquam anno 1910 sollemnibus Deo votis se adstrinxerat, ipse anno 1914 sacerdotium inivit. Eximius praeceptor et concionator fuit. Una cum Prudentius a Cruce martyrii coronam meruit die 31 mensis Iulii anno 1936.[1]

Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Andújar, praeerat Prudentius a Cruce, Secundus a Sancta Teresia et Ioannes a Iesu et Maria.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu declarationis Martyrii ServorumDei Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre (in saec.: Iacobi) et IX Sociorumex Ordine SS. Trinitatis (†1936-1937), vol. XCVIII, n. 11 (2006), 873.
  2. AAS, vol. XCVIII, n. 11 (2006), 873.