Ioannes a Iesu et Maria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beatus Ioannes a Iesu et Maria.

Ioannes a Iesu et Maria (in saeculo: Ioannes Otazua y Madariaga) (natus die 8 Februarii 1895 in pago Rigoitia in Hispania; obiit Andújar die 2 Aprilis 1937), professus Ordinis Sanctissimae Trinitatis fuit. Sollemnibus votis anno 1918 nuncupatis, anno 1921 sacerdotio auctus est. Ipse, tempore quo interemptus est, nocturnis videlicet horis inter dies 2 et 3 mensis anno 1937, in ministerio erat Sacrarii B. M. Virginis de la Cabeza.[1]

Cui manipulo Martyrum Domus Sanctissimae Trinitatis, in oppido, quod Hispani vulgo Andújar, praeerat Prudentius a Cruce, Secundus a Sancta Teresia et Ioannes a Iesu et Maria.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Apostolicae Sedis (AAS), Beatificationis seu declarationis Martyrii ServorumDei Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre (in saec.: Iacobi) et IX Sociorumex Ordine SS. Trinitatis (†1936-1937), vol. XCVIII, n. 11 (2006), 873.
  2. AAS, vol. XCVIII, n. 11 (2006), 873.