Sebastianus Kirf

Sebastianus Petrus Kirf (natus Biliveldae die 1 Iunii 1977, mortuus die 9 Octobris 2024 Emdae[1][2]) fuit docens Germanicus in paedagogicis. Fautor rerum Esperanticarum entheus Associationi Esperanticae Germanicae ab anno 2013 ad annum 2017 praefuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Anno 2002, factus est esperantista, cursu interretiali absoluto, ut iam anno sequenti instrueret Linguam internationalem, primo ad fines hebdomadarum, postea ad Polytechnicum Institutum Emdense. Emdae studiis quoque imbutus est.
Anno 2004, menses duos et dimidium in Brasiliensi Latifundio Bonae Spei vivebat. Anno 2005, diploma in rebus laboris socialis accepit, qua re thesim magistralem primam exaraverat.[3]
Anno 2006, Assindiam venit. Anno 2007, sodalis praetorii Germanicae Esperanticae Associationis nominatus est, ubi officium de propagandis Esperanticis implevit. Anno 2010, thesim alteram De Esperantici limitibus in societatis civilis Germanicae continentia[4] pepigit.
Electio in praesidium Esperanticum
[recensere | fontem recensere]Universitatis Emdensis gremio didactico Esperantico praefuit; fertur eius cursibus tam retialibus quam non retialibus permulti studiosi participes fuisse.[5] Die 19 Maii anni 2013, denique praeses Germanicae Esperanticae Associationis creatus est, quod munus inde a mense Iunio 2017 Udalricus Brandenburg implet. Mense Iulio 2014 Berolini in via Katzbachstraße novam sedes istius sodalitatis inauguraverat.[6][7]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs interretialis eius proprius.
- Kirf officialiter salutans Alae mense Martio 2014.
- necrologus apud GIL (societas in interlinguisticis, cui Kirf adhaeserat)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ nuntius decessus - apud: Nordwest-Zeitung
- ↑ "Forpasoj: Sebastian Peter Kirf" - apud: Esperanto, n-ro 1398, p. 47
- ↑ De partibus quas lingua Esperantica publice ludere possit.
- ↑ Interlinguistische Informationen, 3-4/2010
- ↑ elenchus praelectionum
- ↑ cur nova sedes electus sit inquisitio - apud esperanto.berlin, 24 Octobris 2014
- ↑ de programmate septimanali in grapheo