Scopas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caput Hygieiae deae, Museum Archaeologicum Nationale (Athenae), Scopae attributum, exemplar primum artis Graeciae classicae, saec. 4 a.C.n.
Scopas (sinistra) et Aristoteles, simulacra in tecto Musei Historiae Artis Vindobonesis.

Scopas (Σκόπας, natus circa annum 420 a.C.n. in insula Paro; mortuus circa annum 330 a.C.n.) fuit clarus Graeciae antiquae sculptor.

Scopas, praeter Praxitelen sculptor saeculi quarti a.C.n. clarissimus, toreumatis in zophoris Mausolei Halicarnassensis creandis interfuit (una cum Bryaxi, Leochare et Timotheo, circa annum 350 a.C.n.). Etiam templum deae Athenae sive Minervae Tegeae situm, quod anno 394 a.C.n. incendio deletum erat, denuo aedificavit. Scopas arte et ratione similiter ac Lysippus Polyclitum sequitur. Statuas capitibus fere quadraticis et oculis reconditis, superciliis arcuatis et hianti ore confecit. Opera Scopae in Museo Britannico Londinii (zophorus cum toreumatibus) et in Museo Archaeologico Nationali Athenis videri possunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andreas Linfert: Von Polyklet zu Lysipp. Polyklets Schule und ihr Verhältnis zu Skopas von Paros. Friburgi Brisgoviae 1965, (Universitas, dissertatio diei 20 Iulii 1965).
  • Andrew F. Stewart: Skopas of Paros. Noyes Press, Park Ridge NJ 1977, ISBN 0-8155-5051-0.
  • Andrew F. Stewart: Skopas in Malibu. The head of Achilles from Tegea and other sculpures by Skopas in the J. Paul Getty Museum. J. Paul Getty Museum, Malibu CA 1982, ISBN 0-89236-036-4 (opera hoc libro descripta falsa sunt).
  • Giuliana Calcani: Skopas di Paros (= Maestri dell'arte classica. 2). Giorgio Bretschneider, Romae 2009, ISBN 978-88-7689-243-1 (catalogus).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Scopam spectant.