Schola Novi Eboraci (ars)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Schola Novi Eboraci fuit privatus poetarum, pictorum, saltatorum, musicorumque grex artifex Novi Eboraci ab 1950 fere ad 1970 fere impiger, qui inspirationem ex superrealismo et motibus avant-garde cepit, praecipue ex pictura actionis, expressionismo abstracto, musica experimentali, iazo, et improvisatione theatrica.

Musica[recensere | fontem recensere]

In musica, persona maximi momenti fuit Ioannes Cage. Prima huius gregis compositorum proprietas est usus aleae notionem veri operis musici interrogans, quod vicissim nexus artus cum arte hodierna est, imprimis cum motu Fluxu. Compositores musicae minimalisticae a Schola Novi Eboraci partim moti sunt, insigniter a La Monte Young, qui partes magni momenti tempore brevi egit.

Compositores maximi momenti fuerunt Morton Feldman, Earle Brown, Christianus Wolff, Cornelius Cardew, Fridericus Rzewski, La Monte Young. Vocabulum autem schola ad hunc gregem compositorum designandum secundum Michaelem Nyman, unum ex auctoribus eiusdem aestheticae, falsus est, quia potius in scaena circumiectorum creatricum circa notiones Ioannis Cage operari solebant.[1]

Poesis[recensere | fontem recensere]

Poetae saepissime cum Schola Novi Eboraci consociati sunt Ioannes Ashbery, Franciscus O'Hara, Kennethus Koch, Iacobus Schuyler, Barbara Guest, Theodorus Berrigan, Bernadetta Mayer, Alicia Notley, Kenward Elmslie, Ronaldus Padgett, et Iosephus Ceravolo.

Artes plasticae: pictura, sculptura, artes graphicae, photographia[recensere | fontem recensere]

Gulielmus de Kooning in suo studio, circa 1961.

Expressionismus abstractus est motus artifex, necessario in ramo picturae, sed etiam in sculptura et photographia, artibus paulo post secundum bellum mundanum in Civitibus Foederatis aliquantulum evolutis. Est etiam proprietas magni momenti Scholae Novi Eboraci artifices avant-garde Novi Eboraci agentes ante et post bellum una tractare.

Motus expressionismus abstractus natus est in circumiectis artificiosis Novi Eboraci decennium annorum 1940 et diu manebat, plerumque in Civitatibus Foederatis, usque ad 1970 fere. Mox apparuerunt alia artis genera quae certa expressionismi abstracti Americani propria evocabant, pictura actionis, colorfield painting, et abstractio post-painterly Anglice appellata, praecipue in operibus Jackson Pollock et Gulielmi de Kooning visa.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nyman 1974:91.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ashton, Dore. 1992. The New York School: A Cultural Reckoning. University of California Press. ISBN 9780520081062.
  • Johnson, Steven. 2002. The New York Schools of Music and Visual Arts. Novi Eboraci: Garland Publishing. ISBN 9780415936941.
  • McDarrah, Fred W. 1988. The Artist's World in Pictures: The New York School. Ed. 2a. Novi Eboraci: Shapolsky Publishers. ISBN 094400721X.
  • Nyman, Michael. 2005. Experimental Music: Cage et au-delà. Editions Alla. ISBN 2844851916.