Schnega

E Vicipaedia
Wikidata Schnega
Res apud Vicidata repertae:
Schnega: insigne
Schnega: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°52′59″N 10°52′59″E
Numerus incolarum: 1 294
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 54.36 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Soltendieck, Clenze, Bergen ad Dumme flumen

Tabula aut despectus

Schnega: situs
Schnega: situs
Ecclesia Sancti Michaelis Schnega saeculo 12 aedificata

Schnega commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Schnegam commune vici Billerbeck, Gielau, Gledeberg, Göhr cum Grotenhof, Harpe, Leisten, Lütenthien, Proitze cum Molden, Schäpingen, Schnega cum Oldendorf et statione ferroviaria Schnega, Starrel, Solkau cum Loitze, Thune, Warpke cum Külitz atque Winterweyhe cum Kreyenhagen pertinent. Schnega pars communis generalis Lüchow est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Schnega pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Schnega ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Lüchow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Schnegam adiuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Schnegam spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!