Bergen ad Dumme flumen

E Vicipaedia
Wikidata Bergen ad Dumme flumen
Res apud Vicidata repertae:
Bergen ad Dumme flumen: insigne
Bergen ad Dumme flumen: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°53′0″N 10°58′0″E
Numerus incolarum: 1 434
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 25.64 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Banzau, Belau, Bergen an der Dumme, Jiggel, Q54158385, Nienbergen, Spithal, Wöhningen
Territoria finitima: Clenze, Schnega

Tabula aut despectus

Bergen ad Dumme flumen: situs
Bergen ad Dumme flumen: situs
Aedificia agricolarum in vico Jiggel ad Bergen pertinente

Bergen ad Dumme flumen oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Bergen etiam vici Banzau, Belau, Jiggel, Malsleben, Nienbergen, Spithal atque Wöhningen pertinent. Bergen pars communis generalis Lüchow est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1203 Bergen in foedere de beneficiis inter filios Henrici ducis Brunsvicensis primo in actis descriptum est. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Bergen ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Lüchow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Bergen adiuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bergen ad Dumme flumen spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!