Soltendieck

E Vicipaedia
Wikidata Soltendieck
Res apud Vicidata repertae:
Soltendieck: insigne
Soltendieck: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°52′22″N 10°45′42″E
Numerus incolarum: 1 057
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Aue (commune generale), Bodenteich, Circulus Uelzen

Geographia

Superficies: 34.28 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Schnega, Suhlendorf

Tabula aut despectus

Soltendieck: situs
Soltendieck: situs
Via Principalis Soltendieck

Soltendieck commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Soltendieck etiam vici Bockholt, Heuerstorf, Kakau, Kattien, Müssingen, Thielitz atque Varbitz pertinent. Ab anno 2011 Soltendieck ad Aue commune generale pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Soltendieck anno 1289 nomine saltendike primo in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Soltendieck pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Soltendieck coniuncti sunt. Eodem anno etiam ad commune generale Bodenteich pertinuit. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Aue coniunctum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Soltendieck spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!