Latinitas bona

Schüttorf

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne
Schüttorf
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Schüttorf
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Schüttorf communis in Circulo in Comitatu Binethensi
Samern in NOH.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus in Comitatu Binethensi
Coordinata geographica: 52° 19′ 00″ Sept., 07° 13′ 00″ Ort.
Altitudo: 33 supra mare
Area: 19,43 km²
Numerus incolarum: 13.031 (29 Ianuarii 2016)
Coniunctio communium cum: Twenterand (Nederlandia)
Spissitudo incolarum: 671 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 48465
Praefixum telephonicum: 05923
Nota autocineti: NOH
Nota magistratus communalis: 03 4 56 027
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Markt 2
48465 Schüttorf
Pagina interretialis: www.schuettorf.de
Res politicae
Magister civium : Thomas Michael Hamerlik (CDU)
Locus pristini castelli Altena hodie

Schüttorf est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Schüttorf est praeterea sedes administrationis communis generalis eiusdem nominis. Ad Schüttorf commune etiam vicus Suddendorf pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Forum oppidi Schüttorf

Schüttorf vicus nomine Scuhtthorp anno 1154 primo in actis descriptum est. Die 13 Novembris 1295 Schüttorf a comite Binethensi oppidum declaratum est[1]. Ad muniendum oppidum murus et castellum Altena aedificatum est. Ruina castelli anno 1973 demolita est. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Schüttorf ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Schüttorf cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium ab anno 2006 Thomas Michael Hamerlik est. Ab anno 2011 Suddendorf vicus[2] ad Schüttorf pertinet, qui anno 1267 primo nomine Zudendarpe in actis descriptum est.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Schüttorf spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]