Seraphim Saroviensis

E Vicipaedia
Wikidata Seraphim Saroviensis
Res apud Vicidata repertae:
Seraphim Saroviensis: imago
Seraphim Saroviensis: imago
Nativitas: 19 Iulii 1754, 1759; Kurscha
Obitus: 2 Ianuarii 1833, 1833; Sarovia
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Regio Novogardiensis Inferior
venerabilis, thaumaturgus (feriae die 1 Augusti, January 2, 15 Ianuarii)

Seraphim Saroviensis (Russice Серафим Саровский), die 19 Iulii[1] anni 1754 (vel 1759) in Curo natus et die 2 Ianuarii[2] anni 1833 Saroviae mortuus, sanctus Ecclesiae Orthodoxae Russicae est. Nomen sancti saeculare Prochorus Isidori filius Mošnin erat. Pater eius Isidorus mercator fuit et mane mortuus est. Prochorus adulescens, cum aeger esset, Dei Genetricem vidit, quae eum curavit. Ab anno 1776 in Eremiterio Saroviensi vivebat, ubi anno 1786 vota monastica tulit. Anno 1793 hieromonachus factus est. Ab anno 1794 usque ad annum 1810 in silva prope eremiterium solus habitabat, et ab anno 1810 usque ad annum 1825 in eremiterio, sed in plena solitudine et silentio. Post annum 1825 omnes, qui videre eum vellent (nam erant praemulti), accipiebat et verbis O gaudium meum salutabat, non solum post Pascha, sed anno toto Christus resurrexit adiciens. Vita eius a Sergio hieromonacho anno 1837 composita est, sed post mutata a metropolite Philareto (Drozdov). Anno 1903 maximis cum sollemnitatibus canonizatus est. Verba multa sancti Seraphim saepe citantur, e.g. Si animum pacis adeptus eris, milia circum te salvabuntur[3], et alia.

Sanctus Seraphim ursum in silva manibus alit (anni 1903 lithographia)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Calendario Iuliano, scilicet 30 Iulii Gregoriano.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 14 Ianuarii Gregoriano.
  3. Стяжи дух мирен, и тысячи вокруг тебя спасутся (De Sancto Spiritu cum Nicolao Motovilov homilia).

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Seraphim Saroviensem spectant.