Sampi
Appearance
Sampi (indecl., n.; Graece: Σαμπῖ), sive Ͳ, ͳ et Ϡ, ϡ, est littera Graeca obsoleta. In abecedario Graeco classico (Ionico) fuit vicesima quinta, i.e. ultima (etiam post Omega). In systemate numerali Graeco denotat numerum 900. Nomen huius litterae derivatum esse dicitur a Graeco ὡσὰν Πῖ [hōsan pi] i.e. 'quasi Pi', cui similis esset forma.
Ortum esse videtur a littera Graeca archaica Ϻ ϻ San, quod denotavit sonum [S] vel ut quidam dicunt [TS], quodque tenuit locum duodevicesimum inter litteras Π π Pi et Ϙ ϙ Koppa, respondens ad litteram Phoenicicam et Hebraeam Tsade.