Digamma
Jump to navigation
Jump to search
Digamma[1] (indecl., n.; Graece δίγαμμα) sive vau[2] est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ et Ͷ ͷ scripta, quae vocis soni [v] et [w] potestatem habet. Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.[3]
Excepta dialecto Aeolica, digamma mature ex Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatum est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.5.2.
- ↑ Scaurus De orthographia 7.19 Keil.
- ↑ Silimiter et ς' denotat.