Disputatio:Sampi

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Citatio nominis[fontem recensere]

Possumus nomen "sampi" e textu Graeco citare? Ego non repperi. Andrew Dalby (disputatio) 12:28, 24 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Credo sampi nomen suum primum in temporibus Byzantinis accepisse. Iucundum tamen esset fontem citare posse, quamvis esset tardivum. Quidquid id est, nostrum usorem anonymum errare puto: huic symbolo numquam sonus respondebat, tantum numerus. Igitur sampi non est scribendum cum 'littera' sampi incipiens. Re vera multi credunt sampi derivatum esse e littera archaica san, quod denotavit sonum [s], at sampi ipsum numquam [s] denotavit. Id quoque respondere possumus illo usori qui vult Deum esse Alpha et Sampi: sampi numquam littera fuit - Omega fuit, est et erit ultima littera abecedarii Graeci. --Fabullus 12:54, 24 Iunii 2008 (UTC)[reply]

Vide etiam quae hic scripta sunt. --Fabullus 09:27, 26 Iunii 2008 (UTC)[reply]