Salvator Fisichella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Salvator Fisichella
Res apud Vicidata repertae:
Salvator Fisichella: imago
Nativitas: 25 Augusti 1951; Cotoneum
Patria: Italia

Officium

Officium: Archiepiscopus, Episcopus, Episcopus
Munus: professor, presbyter catholicus
Patronus: Pontificia Universitas Gregoriana

Consociatio

Memoria

Laurae: Knight in the Order of the Holy Sepulchre

Insignia heraldica

Salvator Fisichella: insigne
Episcopus Fischella, Laudis Novae in ecclesia sancti Francisci, anno 2006
Salvator Fisichella, Laude Nova, anno 2006
Coat of arms of Rino Fisichella.svg

Salvator Fisichella, cui cognomen est Rino (natus Cotonei iuxta urbem Laudem Novam in Italia die 25 Augusti 1951), est theologus et archiepiscopus Italicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ordinatus est presbyter anno 1976 Romae, in Paroecia Sanctorum Protomartyrum Romanorum, et munere vicarii paroecialis in eadem paroecia functus est ab illo fere tempore usque ad annum 1979.

Multos per annos (ab anno scilicet 1983 usque ad annum 1998), postquam lauream doctoris, dissertatione de theologia Ioannis Ursini de Balthasar confecta, anno 1980 consecutus est, theologiam fundamentalem in Pontificia Universitate Gregoriana docuit.

Ab anno 2002 est etiam Pontificiae Universitatis Lateranensis rector et ab eodem tempore usque ad annum 2006 fuit praeses Pontificii Instituti "Ioannes Paulus II" Studiorum Matrimonii ac Familiae.

Salvator Fisichella fuit episcopus auxiliaris Romae ab anno 1998 usque ad annum 2008.

Die 18 Iunii 2008 a papa Benedicto XVI, praeses Pontificiae Academiae pro Vita et archiepiscopus titularis Vicohabentiae factus est.[1]

Cum papa Benedictus XVI Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione promovenda creavisset, die 30 Iunii anni 2010 Salvator Fisichella huius praeses factus est.

Anno 2005, Fisichella salutationem controversam diurnariae Italicae Orianae Fallaci ad papam Benedictum XVI paravit.

Apostolica sententia eius[recensere | fontem recensere]

Viam Veritatis Elegi.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Dictionary of Fundamental Theology, Abingdon Press 1999, ISBN 0-8245-1834-9, cum Renato Latourelle.
  • Dio è amore. Commento teologico-pastorale a Deus Caritas est., Lateran University Press 2007, ISBN 978-88-465-0551-4.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nuntii, www.kath.net.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!