Salinella
Salinella est genus animalis simplicissimi cuius sola species est Salinella salve, organismus qui autem fortasse non exsistit, quamquam nonnulli genus solum organismum phyli Monoblastozoarum nominaverunt. Inventum est anno 1892 ab Ioanne Frenzel in salsis Argentinae depressionibus terrestribus atque in laboratorio ab ipso cultum.[1] Hoc autem animal iterum non invenitur, eiusque realitas dubia putatur.[2][3]
Hi organismi plus quam protozoa ordinantur, sed nihilominus primitivi sunt. Eorum proprietates unicae sunt distinctae partes anteriores et posteriores, omne corpore crebro ciliato, praecipue circa os et anum. Eis est solum unum cellularum stratum. Regenerantur sine sexu per transversam corporis fissionem; nulla regenerationis sexualis indicia, quamquam exspectata, inventa sunt.[4] Michael Schrödl proposito ad Salinellam inveniendam in Argentina pro Corpore Civico Zoologico Monaci interest.[5][6]
Monoblastozois titulus phyli concessus est postquam biologi agnoverunt "Mesozoa" nimis diversa esse ut in se phylum verum essent.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brusca, R. C., et G. J. Brusca. 2005. Invertebrados. Ed. secundaa. Matriti: McGraw-Hill-Interamericana. ISBN 0-87893-097-3.
- Dunning, H. 2012. "Gone Missing, circa 1892." The Scientist. www.the-scientist.com.
- Frenzel, Johannes. 1892. "Untersuchungen über die mikroskopische Fauna Argentiniens." Archiv für Naturgeschichte 58:66–96. Textus. Lamina VII.
- Taylor, C. 2007. "Salinella—what the crap was it?" In Catalogue of Organisms. coo.fieldofscience.com.
- Viering, K. 2012. "Jäger der verborgenen Art." Spektrum. Textus.