Salinella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Salinella
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Monoblastozoa
Genus: Salinella
Species: Salinella salve
Frenzel, 1892

Salinella est genus animalis simplicissimi cuius sola species est Salinella salve, organismus qui autem fortasse non exsistit, quamquam nonnulli genus solum organismum phyli Monoblastozoarum nominaverunt. Inventum est anno 1892 ab Ioanne Frenzel in salsis Argentinae depressionibus terrestribus atque in laboratorio ab ipso cultum.[1] Hoc autem animal iterum non invenitur, eiusque realitas dubia putatur.[2][3]

Hi organismi plus quam protozoa ordinantur, sed nihilominus primitivi sunt. Unicae proprietates sunt distinctae partes anteriores et posteriores, omne corpore crebro ciliato, praecipue circa os et anum. Eis est solum unum cellularum stratum. Regenerantur sine sexu per transversam corporis fissionem; nulla regenerationis sexualis indicia, quamquam exspectata, inventa sunt.[4] Michael Schrödl proposito ad Salinellam inveniendam in Argentina pro Corpore Civico Zoologico Monaci interest.[5][6]

Monoblastozois titulus phyli concessus est postquam biologi agnoverunt Mesozoa nimis diversa esse ut in se phylum verum essent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Frenzel 1892.
  2. Brusca et Brusca 2005.
  3. Taylor 2007.
  4. Frenzel 1892.
  5. Dunning 2012.
  6. Viering 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]