Saeptum nationale Grandis Paradisi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Capra ibex, animal insigne Saepti nationalis Grandis Paradisi.

Saeptum nationale Grandis Paradisi anno 1922 in area venationis regalis 1856 instituta ut primum saeptum nationale Italiae conditum est.[1]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Area Saepti Grandis Paradisi inter Italicas regiones Vallis Augustanae et Pedemontii in montibus Alpium Graiarum inter urbes Augustam Praetoriam, Eporediam, Pontem Canapicensium iacet. Ad occidentem Franciae finem attingit Francicumque Saeptum nationale Vanoise. Medio in saepto mons Grandis Paradisus 4061 metra super maris aequor eminet.

Diversitas biologica[recensere | fontem recensere]

Saeptum Grandis Paradisi ad diversitatem biologicam magni momenti est quia ibi solum in Alpibus Capra ibex superfuit ineunte saeculo 20.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Edicto regis Italiae Victorii Emmanuelis III die 3 Decembris 1922 statuto.
  2. Spagnesi M., De Marinis A.M. (ed.): Mammiferi d'Italia. Ministero dell'Ambiente. Istituto Nazionale Fauna Selvatica. 2002. – Dupré, E., Pedrotti, L., Arduino: The Alpine ibex in the Italian Alps: status, potential distribution and management options for conservation and sustainable development. 2001.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Werner Bätzing/Michael Kleider: Gran Paradiso. Wandern auf der piemontesischen Seite des Nationalparks. Turici 2013. ISBN 978-3-85869-539-0.
  • Ardito S.: Il parco nazionale Gran Paradiso. Iter Edizioni, 1996.
  • Brevini F.: Gran Paradiso, Itinerari alpinistici e sci-alpinistici. Musumeci Editore, 1981.
  • Daclon C.M.: Gran Paradiso e Valle d'Aost. Maggioli, 1995.
  • Giuliano W.: Il Parco Nazionale del Gran Paradiso. Giunti Martello, 1985.
  • Ramires L.: Un uomo e il suo parco. Musumeci Editore, 1987.
  • Tamiozzo G.: Scheda del Parco Nazionale del Gran Paradiso. Ente PNGP, La Tipografia, 1984.
  • Segala A.: Le ore della luna, I diari segreti dei guardiaparco del Gran Paradiso'. Edizioni Arca, 1992.
  • C.Pettoello Morron: ,Scappa Bouc scappa!. Sansoni Editore,1981.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saeptum nationale Grandis Paradisi spectant (Saeptum nationale Grandis Paradisi, Gran Paradiso National Park).