Latinitas bona

Rupes Istein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Rupes Istein (vel 'Ystein', Theodisce 'Isteiner Klotz') est promontorium montis Nigrae silvae in commune Istein regionis Badenia-Virtembergia civitatis Germaniae.

Despectus ab Rupe Istein ad vallem fluminis Rheni, versus meridiem, depictus a Petro Birmann circa annum 1800

Geographia[recensere | fontem recensere]

Rupes magna aevo geologico Iurassici super fluminis Rheni planitiem eminet. Sub rupe in flumine cataracta apud Istein obstaculum periculumque ad navigationem fecit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Super rupem locus epocha neolithica habitatus archaeologice inventus est.[1]

Medio Aevo ibi castellum Istein (arx) et circa annum 1900 nova magna fortificatio plurium cannonum constructi fuerunt. Fortficatione post Primum bellum mundanum destructa rursus Secundo bello mundano bastiones super rupem Istein erectae sunt.

Anno 1845 ferrivia vallis Rheni cuniculum apud Istein nomine Cuniculus Rupis aperuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Felix Engel, Franciscus Siegmund: Radiocarbon dating of the Neolithic flint mine at Kleinkems (near Efringen-Kirchen, District Lörrach, Baden-Württemberg, Germany). In: Antiquity, tomus 306, 2005.
  • Fröhle-Kühn: Die Befestigung des Isteiner Klotzen 1933–1945, Istein 2008.
  • Elisabetah Schmid: Der jungsteinzeitliche Abbau auf Silex bei Kleinkems. In: Gerd Weisgerber (ed.), 5000 Jahre Feuersteinbergbau, Bochum 1999, pag. 141–165.
  • Fritz Schülin, Hermannus Schäfer, Pius Schwanz: Istein und der Isteiner Klotz, 1994.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petrus Carlucci, Franciscus Siegmund: Die Ausgrabungen 2004 am jungneolithischen Bergbau in Kleinkems, Gde. Efringen-Kirchen, Kreis Lörrach. In: Archäologische Ausgrabungen in Baden-Württemberg 2004, Stutgardia 2005, pag. 34-35.