Roisdorpium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
specus sub ferrivia apud Roisdorpium

Roisdorpium (Theodisce: Roisdorf) est vicus in occidente parte Germaniae in Rhenania Septentrionali-Vestfalia. Hic vicus pars oppidi quod Germanice Bornheim appellatum est. In vico sunt duo stationes ferriviarii, una apud ferriviam magistralem de Bonna ad Coloniam, altera apud ferriviam minoram numero 18 appellatam quae etiam de Bonna ad Coloniam ducit. Haec ferrivia etiam via promonturia appellata est.

Anno 2004, Roisdorpium habebat 4300 incolas.

In vico etiam fons aquarum spumantium est et magnum forum olitorium.

De rebus antiquis[recensere | fontem recensere]

Ex karta (carta) vetere de "villa quae dicitur Ruchestorp" anno 1113, vide Heimatfreunde Roisdorf, Verein f++r Geschichte und Brauchtum e.V. apud www.heimatfreunde-roisdorf.de:

Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam praesentibus, qualiter nos quinque viri Wolf, Gerhart, Verdun, Azzo, Richezzo et septem feminae Eila, Aluejat, Eueza, Uda, Hizzela, Henda, Regenza de villa quae dicitur Ruchestorp obtenuimus apud dominam nostram abbatissam de Thidenkerche [quae ecclesia in Bonna sita erat] jus quod habuerunt ante nos patres nostri et censum quem jure perpetuo tenendum constituerunt domini nostri qui nos praedictae ecclesiae ad altare sancti Petri tradiderunt, videlicet ut duos numos in cathedra Sancti Petri ad praedictum altare unusquisque singulis annis persolvat. Super hoc negotii consilio amicorum nostrorum et consensu dominae nostrae eligimus quendam ex vineis nostris Nantwardu nomine ad hoc opus idoneum qui praedictum censum ab altari suscipiat. Et villico supradictae villae ad supplementum praebendae denariorum repraesentet; praelocutum ibidem nobisque ac posteris nostris concessum coram dominam nostram fuit. Si ipse morte interveniente defuerit, alium qui nobis placuerit ad hoc liceat officium eligere. Quod si aliquis inter nos ex viris obierit, de pecudibus quendam melius habuerat, feminae ultra vestis carior de lino ut lana cum additamento VI denariorum assumatur. Mulier autem si virum supravixerit, libera per annum ad diem sedeat, peracto anno quinque solidos persolvat ad beneficium quod vivente viro tenuit retineat. Huic nostrae assertionis kartulae, ne quid absit, aliquis in futurum hoc irritum esse afferat, domina nostra Athelheid abbatissa praesente laudante et confirmante testes idoneos adhibere curavimus, quorum nomina subnotavimus. De prespyteris Angillo, Addbero, Averlurt. De monialibus Uda,Utelheilt, Heilewich. Advocatus ejusdem ecclesiae Kunradus et duo milites sui scilicet Winrich, Lampas. De servientibus Bernewin, Waldo, Herman, Averhart, Hezzel, Wolbero, Arnold, F… Gerlach pincerna, Guntero, Illo, Bennechin villicus, Werm villicus. Si quis autem ista vi aut partitione aut aliquo ingenio infringere ut annullare temptaverit, nisi resipuerit, anathema in adventu domini nostri habeatur. Acta sunt ista anno dominicae incarnationis millesimo centesimo tertio decimo. Indictione VI. Regnante Heinrico V rege anno III imperii ejus. Fritherico autem archiepiscopo anno XIIII episcopatus sui feliciter, cujus impressione sigilli ut verius esse credatur et ut firmius in futurum teneatur, fecimus consignari hanc kartam.

Ecclesia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana Sancto Sebastiano dedicata est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]