Jump to content

Rochus Kaboré

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Rochus Kaboré
Res apud Vicidata repertae:
Rochus Kaboré: imago
Rochus Kaboré: imago
Nativitas: 25 Aprilis 1957; Uagadugu
Patria: Burkina Faso

Familia

Coniunx: Sika Bella Kaboré

Rochus Marcus Christianus seu vulgo Roch Marc Christian Kaboré (Uagadugu in urbe die 25 Aprilis 1957 natus) est politicus civitatis Burkina Faso.

Rochus Marcus Kaboré, e populo Mossi ortus, filius est Caroli Bila Kaboré qui praeceptor atque deinde politicus meruit. Rochus, in urbe natali educatus, est alumnus universitatis Divionensis in Francia ubi gestioni commerciali studuit. In patriam reditus anno 1984 rector factus est Argentariae internationalis Burkinensis. Ab anno 1989, praeside Blasio Compaoré, brevia temporis spatia minister fuit a commeatu et a vectigalibus. Anno 1994 primus minister promotus est, quod officium duos annos tenuit. In comitiis diei 29 Novembris 2015 praeses electus est, aemulo Zephyrino Diabré devicto. Officium praesidis die 29 Decembris eiusdem anni suscepit. Mense Novembri 2021, Rochus Marc Christian Kaboré demonstrationes opponere debet contra suspiciones crescentes in patria et in potestate sunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Treccani •