Lucas Adolphus Tiao

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Lucas Adolphus Tiao
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Iunii 1954; Tenkodogo
Patria: Burkina Faso

Officium

Officium: Prime Minister of Burkina Faso, ambassador of Burkina Faso to France, Legatus
Munus: diurnarius, Legatus, Politicus

Consociatio

Factio: Congress for Democracy and Progress

Lucas Adolphus Tiao, praenominibus vulgaribus Luc-Adolphe (Tenkodogo in urbe natus die 4 Iunii 1954) est politicus atque olim diurnarius Burkina Faso.

Alumnus est universitatis Dakarensis, ubi arti diurnariae studuit. Anno 1992 Lutetiam missus est ubi orator iuxta legationem Burkinaensem meruit; eo iterum ab anno 2008 legatus functus est. Primus minister a die 18 Aprilis 2011 meruit usque ad 30 Octobris 2014 quo die a militibus deiectus est. Anno 2015 studia perfecit gradumque doctoris ascendit in universitatem Burdigalensem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]