Iosephus Ouédraogo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus Ouédraogo
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Ouédraogo: imago
Nativitas: 25 Decembris 1952; Tikaré
Obitus: 18 Novembris 2017; Abidjan
Patria: Burkina Faso

Officium

Officium: Prime Minister of Burkina Faso, Minister rerum externarum, Legatus, Member of the National Assembly of Burkina Faso
Munus: Oeconomus, Legatus, politicus
Patronus: Universitas Uagaduguensis

Consociatio

Factio: Congress for Democracy and Progress
Religio: Islamus

Iosephus, vulgo Youssouf Ouédraogo (in oppido Tikaré natus die 25 Decembris 1952; mortuus die 18 Novembris 2017), fuit politicus civitatis Burkina Faso.

Mercaturae studuit in Francia apud universitatem Divionensem.[1] Brevi temporis spatio ibidem, deinde in universitate Uagaduguensi docuit. Ab anno 1984, suadente Thoma Sankara praeside, officium ministri evolutionis suscepit. Ab anno 1987 usque in 1989 fuit minister cooperationis, praeside Blasio Compaoré. Sub eodem praeside primus minister fuit a die 16 Iunii 1992 usque ad 22 Martii 1994. A quo anno usque in 1999 legatus patriae fuit iuxta regimen Belgicum unionemque Europaeam, ab anno 1995 praeses merens gregis legatorum civitatum Africanarum Caribicarum Pacificarum quo tempore novum foedus oeconomicum inter has civitates unionemque Europaeam compactum est. In patriam revocatus, minister a rebus externis fuit a mense Ianuario 1999 usque in Iunium 2007.

Blasio Compaoré anno 2014 e praesidatu deiecto, Iosephus Ouédraogo ab eo anno in exsilio vivens Abidjan in urbe mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Ouédraogo spectant.
Ministri rerum externarum Burkinaënses 1992–