Robertus faber

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Poculum figura Roberti Fabri ornatum.

Robertus (Robertulus) Faber vel aedium faber (Anglice Bob the Builder) est nomen viri, qui partes maximas agit in fabellis ad puerorum puellarumque gaudia commovenda confictis. Quarum fabellarum partes singulae arte imaginum vivacium et se moventium confectae sunt et seriem longam complectuntur. Usque ad hunc diem 158 partes confectae et primo in televisione Britannica editae sunt. Robertum et eius socios Keith Chapman invenit et animo excogitavit.

Figura et habitus[recensere | fontem recensere]

Robertus faber bracis caeruleis indutus est; tunica eius coloribus quadrangulis ornata est; capiti cassis flava imposita est.

Officia et socii[recensere | fontem recensere]

Robertus in municipio quodam officia, quae ad domos aedificandas, vias et conficiendas et renovandas, homines adiuvandos pertinent, praestare non desinit. Quibus in rebus perficiendis eum amici et socii adiuvant, in quorum numero sunt Guendalina (Anglice Wendy), femina prudentissima et maxime strenua, et quaedam machinae, quae vocibus humanis uti possunt, velut Fossor (Anglice Scoop), machina ad fodiendum apta.

Mores[recensere | fontem recensere]

Saepe eis officia aut periculosiora videntur aut maiora, quam ut facillime perficiantur. Si quis eorum in summam dubitationem et rerum desperationem incidit et interrogavit: „Poterimusne haec perficere?“, socii omnes una voce animum eius et suum confirmare et respondere solent: „Poterimus.“ Hanc vocem, cum vim tamquam oraculi habere et ex Vergilii, poetae optimi, thesauro ("labor omnia vicit": Georg. 1,145) hausta esse videatur, ei, qui res publicas gubernant, libentissime imitantur. Qua de causa Robertus faber et adulescentulis, qui doctrinae studiis dediti sunt, exemplum praebere videtur, quo nihil dignius sit, quod sequantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De omnibus fabellis in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  • Situs proprius, www.bobthebuilder.com.