Pellicula
Pellicula,[1] vel taeniola,[2] est opus artis cinematographicae[3] quae consistit in sequentia imaginum photographicarum machina cinematographica exceptarum quae ope proiectoris cinematographici ostendi possunt. Pelliculae sunt facta culturalia culturis creata, quae culturam idem demonstrant atque igitur culturam afficiunt. Pelliculae esse gravissima opera artis videntur. Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.
Formulae
[recensere | fontem recensere]Pelliculae theatris cinematographicis destinatae adhuc fiunt in solitis pelliculis a triacetato cellulosae compositis, cuius formatus est 35 milimetrorum (35 mm), nempe idem atque adhibetur in photographia classica ut "magnitudo universalis", quamquam in photographia photogrammata imprimuntur modo horizontali dum in cinematographo imprimuntur modo verticali eaque de causa sunt aliquanto minoris magnitudinis.
His ultimis annis magis magisque adhibentur pelliculae digitales, praesertim in pelliculis televisualibus necnon documentariis pelliculisque amatorum.
Duratio
[recensere | fontem recensere]Pelliculae saepe in duas categorias duratione dividuntur:
- Pellicula brevis - inter 20 et 40 minuta
- Pellicula diutina - inter 80 et 210 minuta
Quomodo fiunt
[recensere | fontem recensere]Cinematographia est primum conventicia. Multos homines et multa tempora habere ad faciendam pelliculam fere oportet. Totus labor manipuli cinematographici in ordines dividitur. Tempus faciendi est omnis divisa in partes quinque:
- Fictio - conceptare, scribere
- Praeproductio - consulere, explorare, emere
- Productio - cinematographare
- Postproductio - pelliculas et sonos componere, musica et plures sonos imprimere
- Distributio - proponere, vendere
Genera
[recensere | fontem recensere]Pelliculae saepe in categorias themate dividuntur. Imprimis in fictione et documentario dividuntur.
Fictio
[recensere | fontem recensere]Fictilis pelliculae saepe in categorias dividuntur:
Pelliculae notabiles
[recensere | fontem recensere]Indices histronum mimarumque
[recensere | fontem recensere]- Index Histrionum mundi cinematographicorum (A-K)
- Index Histrionum mundi cinematographicorum (L-Z)
- Index Mimarum mundi cinematographicorum (A-K)
- Index Mimarum mundi cinematographicorum (L-Z)
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Traupman, Ioannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. tertia. p. 541. Novi Eboraci: Bantam Dell. ISBN 978-0-553-59012-8.
- ↑ Vel opus filmicum. Lydia Ariminensis, "BIRDMAN USA 2014, in Lucas Cupidus, ed. (2015), "Nuntii," Hebdomada Aenigmatum, 10:12.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad pelliculam spectant (Film industry, Film). |