Robertus Oppenheimer
Obitus: 18 Februarii 1967; Princetonia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Julius Robert Oppenheimer
Familia
Proles: Peter Oppenheimer, Toni Oppenheimer
Robertus Oppenheimer (1904-1967) fuit physicus theoreticus Americanus, qui secundo bello mundano laboratorio Los Alamos incepti Manhattensis praefuit. In qua officina prima bomba nuclearis designata est. Qua re iuste "bombae atomicae pater" dictus est. Adduxit enim scientiarum peritos, praecipue physicos, diversarum gentium, ut in Novi Mexici deserto congregati bombam nuclearem, priusquam in usum Adolfi Hitler veniret, efficerent.
Oppenheimer sodalis Regalis Societatis Londini fuit (anno 1962 cooptatus).
De bomba nucleari dictum Crisnae, avatarae Visnus: "Mors factus sum, destructor mundi" (e Bhagavadgita).
De vita
[recensere | fontem recensere]Iulius Robertus Oppenheimer die 22 Aprilis anno 1904 Novi Eboraci natus est ex matre Ella (nata Friedman) pictore, et patre Iulio Seligmann Oppenheimer, textilium invectore. Familia Iudaica e Germania oriunda est.
In testimonio nativitatis, eius primum praenomen adnotatum est Iulius, sicut eius patris. Quod insolens esse videtur, quia filii ad patrem nominatio contra nominandi morem Iudaicum usu receptum repugnat. Itaque Oppenheimer adultus J littera praenomini Roberto praeposita usus J illam vacuam esse dicebat.[1]
Oppenheimer studia sua iniit anno 1922 in Universitate Harvardiana, speciale studium chemiae amplexus. Physicae quoque studuit, et anno 1925 in Universitate Cantabrigiensi studia sua continuavit. Cantabrigiae physicae experimentali operam dedit.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Bird, Kai & Sherwin, Martin J. (2006) American Prometheus: The Triumph and Tragedy of J. Robert Oppenheimer. B&T. ISBN 0-375-72626-8
- Chevalier, Haakon (1971) Der Mann der Gott sein wollte., Aufbau-Verlag Berlin und Weimar.
- Hoffmann, Klaus (1995) J. Robert Oppenheimer, Schöpfer der ersten Atombombe, Springer-Verlag, ISBN 3-540-59330-6
- Keith, Jeanette (2008) J. Robert Oppenheimer, Great Lives from History: The 20th Century 1901–2000. Salem Press.
- Pais, Abraham (2006) J. Robert Oppenheimer. A Life, Oxford University Press, ISBN 0-19-516673-6
- Strathern, Paul (1998) Oppenheimer and the Bomb, Arrow.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Oppenheimer spectant. |
- Opera Roberti Oppenheimer aut de Roberto Oppenheimer apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De Roberto Oppenheimer in Archivo Regalis Societatis