Bhagavadgita

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber manuscriptus, saeculo XIX India scriptus, qui Gitam contenit

Bhagavadgita (Sanscrite भगवद्गीता, bhagavad-gītā) est carmen Sanscrite scriptum quod sexto libro Mahabharati invenitur, in quo dogmata deo Crisna data ad amicum et discipulum Ariunam describuntur. Nomen Bhagavadgitae 'Carmen Illius Opulenti' significat. Opulentus est unum e multis nominibus in religione Hinduistice Enti Supremo datis; carmen hoc nomen habet e deo qui id cantat.

Carmen philosophicum est in 700 versibus scriptum, qui in capitula duodeviginti dividuntur. Magnam implet partem Crisnae oratio, dum Ariuna paucas tantum rogationes exponet.

Secundum apologistas, Bhagavadgita compendium est Vedica litteratura et summa 108 librorum qui Upanishades dicuntur.

Dictum[recensere | fontem recensere]

  • Exseca cum gladio sapientiae, dubium natum ex ignorantia in corde tuo et surge magne bellatore surge!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!