Robertus I (comes Drocensis)

E Vicipaedia
Filiorum regis Ludovici VI quattuor: Henricus archiepiscopus Remensis (ad dextram partem), Robertus comes Drocensis, "Petrus de Curtiniaco miles optimus", et natu minimus "Philippus clericus liberalissimus". Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190v (saec. XIV)

Robertus (natus anno circiter 1125; mortuus die fere 11 Octobris 1188), filius natu quartus regis Francorum Ludovici VI uxorisque eius secundae Adelaidis Mauriensis (frater igitur regis Ludovici VII), fuit comes Drocensis. Filios genuit Philippum futurum episcopum Bellovacensem (fautor Philippi II regis Franciae, inimicus Ricardi I Angliae) et Henricum futurum episcopum Aurelianensem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]