Ripa Nigra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ripa Nigra
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia, Imperium Russicum, Unio Sovietica, Regnum Russicum
Locus: 48°3′37″N 46°6′31″E
Numerus incolarum: 7 621
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Tempus Samarense

Gestio

Procuratio superior: Q18170354
Volga in Ripa Nigra (initium saeculi XX)

Ripa Nigra[1] vel Tschernoiar[2] (Russice Черный Яр[3]) est vicus regionis Astrachanensis Russiae. Usque ad annum 1925 urbs habebatur. In ripa dextra Volgae fluminis sita est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1627 arx nomine Arx nigra[4] in ripa Volgae laeva aedificata est, anno 1634 in locum altum, ubi et hodie stat, translata est. Anno 1670 a Stephano Razin destructa est. Primo sloboda erat pyrobolistarum[5], sed anno 1721 pyrobolistae omnes in cosacos reformati sunt. Anno 1782 in numero urbium inclusa est.

Sanctus Theoprepius de Ripa Nigra[ru] hic mortuus et sepultus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 581.
  2. Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia..., Petropoli 1840 (videas p. 219 apud Google Books); cf. Tsornogara apud Henricum Scherer,Tabellae geographicae..., pars VI, Augustae Vindelicorum 1737 (videas p. 177 apud Google Books).
  3. Scilicet Latine Ripa alta nigra.
  4. Черный острог.
  5. Streltsy.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°3′37″N 46°6′31″E • GeoNames