Ricardus Weberberger

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ricardus Weberberger
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Septembris 1939; Bad Leonfelden
Obitus: 17 Augusti 2010;
Patria: Brasilia

Officium

Officium: Episcopus Catholicus
Munus: presbyter catholicus

Consociatio

Ricardus Josephus Weberberger OSB, episcopus Dioecesis Barreriensis in Brasiliae provinica Bahia (natus die 5 Septembris 1939 in urbe Bad Leonfelden / Austria Superior), mortuus die 17 Augusti 2010 Lentiae).

Vita[recensere | fontem recensere]

Weberberger anno 1958 in abbatiam Cremifanensem (OSB) ingressus, die 18 Augusti 1959 vota nuncupavit, studiis theologiae philosophiaeque Romae (in Pontificio Athenaeo S. Anselmi), Salisburgi ac Lovanii peractis sacerdos die 15 Augusti 1964 initiatus est. Doctoratum assecutus curae animarum variis in paroeciis studebat et munere est spiritalis moderatoris sororum Congregationis Immaculati Cordis Mariae in Steinerkirchen (Austria Superior) perfunctus. Postquam Benedictini Cremifanenses anno 1970 administrationem paroeciae nomine Barreiras in Brasilia boreo-orientali susceperunt, Weberberger ibidem ab anno 1974 curae animarum navabat. Anno 1979 ab archiepiscopo Augustino Mayer episcopus ordinatus dioecesi Barreriensi primus episcopus praefectus est.

Episcopus secundum sententiam Redemptor hominis sibi electam homininibus dioecesis servire studebat: Paroecias condidit, curam animarum ecclesiis exstruendis, catechistis docendis, iuvenibus ad sacerdotium perducendis meliorem faciebat, pauperum necessitatibus consulebat. Domum formationis nomine Sancti Benedicti aedificari iussit, reformationi agrariae favebat infestationes neglegens.

Richardus Weberberger particeps erat Consilii perpetui conferentiae nationalis episcoporum Brasiliae (Conferência Nacional dos Bispos do Brasil – CNBB). 1996-1999 vicem praesidis agebat, 1999-2003 praeses regionis boreo-orientalis 3 (Bahia et Seregype) erat.

Industria et diligentia eius pluriens honoratae sunt; inter alia anno 1999 Praemio iurum humanorum civitatis Austriae Superioris dotatus est et die 6 Augusti anni 2009 Magnum praemium aureum cum stella pro meritis erga rem publicam Austriae accepit.

Vere 2010 diagnosis tumoris facta est. Weberberger ad morbum curandum in Austriam reversus in nosocomio Lentiae mane diei 17 Augusti 2010 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • R. Weberberger apud Orden-online.de (Theodisce)

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!