Ricardus Beer-Hofmann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ricardus Beer-Hofmann (natus Vindobonae-Rodaun die 11 Iulii 1866, mortuus Novi Eboraci 26 Septembris 1945) fuit scriptor Austriacus. Libro Der Tod Georgs (1900) magnum opus Austriacum creavit generis floralis litterarii.

Vita[recensere | fontem recensere]

Advocati filius Vindobonae iuribus studuit, ubi et doctoratum adeptus est anno 1890. Eodem anno se circulo scriptorum in taberna Griensteidliana convenientium adiunxit. Mox ei familiares erant Hugo de Hofmannsthal, Arthurus Schnitzler, Felix Salten. Eius famam valde auxerunt narrationes praetitulatae Novellen anno 1893 in lucem sese proferentes, necnon narratio Der Tod Georgs (1900) formis elegantissimis, modis gratissimis, imaginibus fictis pulcherrimis excellens. Ut in scripto Schlaflied für Mirjam (1898) hic quoque sors Iudaeorum partes maiores litterarias actura annuntiare videtur.

Saeculo novo incohante, Beer-Hofmann coepit pingere dramaticum cyclum titulo Die Historie von König David, e quo tantummodo praeludium symbolisticum-patheticum Jaákobs Traum (1918) et septem scaenae libri Der junge David (1933) terminata erunt. Annis 1920 pro Maximi Reinhardt theatris Vindobonae Berolinique in scaenarium produxit nonnulla spectacula, inter quae erat Iphigenie Ioannis Volfgangi Goethii.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Ut Martinus Buber et Beer-Hofmann collocari potest inter repraesentantes maximi momenti quibus renovatio spiritualis Iudaica cordi erat: reconversus est ad fidem Mosaicum, visitavit Terram Sanctam anno 1936, patriam anno 1938 reliquit, exsulque in Civitatibus Foederatis factus est, ubi mortem obiit.

Fons[recensere | fontem recensere]

Fischer, Cornelia: "Beer-Hofmann, Richard", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]