Rhetorica digitalis
Rhetorica digitalis, etiam rhetorica electronica vel rhetorica-e appellata, est rhetorica classica in mundo multimediorum adhibita et extensa. Quae praesertim enodationem et creationem rerum digitaliter mediatarum tractat; hoc est contenta in programmatura vel suggestu digitali posita. Enodatio coniunctiones comprehendit medii et notionum rhetoricarum sicut res rhetorica. Creare contenta mediata compositionem rationibus implicat quae coniunctioni inter medium et res rhetoricas respondent. Quod generatim studium communicationis interretialis et disertius modos comprehendit per quos interrete communicationem figurat novosque modos communicationis facilius reddit per programmaturam desktop publishing, viciorum, blogorum, et aliorum suggestuum communicationis, sicut cursus electronici et situs coniunctionis socialis.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Syllabi cursuum rhetoricae et scriptura digitalis, erhetoric.org