Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Cursus electronicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Epistula electronica.

Cursus electronicus[1][2] sive cursus publicus electronicus[3] est modus praecipuus quo homines ab anno 1990 epistolas per interrete quotidie communicant, protocolo Simple Mail Transfer Protocol (SMTP) annixi. Epistola hoc systemate missa litterae electronicae[4] sive electrogramma (-tis n.)[5][6] nominatur. Quae epistola constat in capite et corpore. In capite rei titulus et aliae res de scriptore ostenduntur, et in corpore litterae epistolae ipsae praebetur.

Alius modus quo epistolas, nuntia, notasque electronice communicari possunt est programmatura protocolo annixa, sicut Short Message Service (SMS) aut Multimedia Messaging Service (MMS); exempli causa: textus electronicus, fabulatio electronica, IM, vici, etc.

Inscriptio electrica[7][8] sive inscriptio cursualis electronica[9] nominatur cuiusque "inscriptio cursualis", quae in cursu electrico adhibetur. Inscriptiones electronicae nunc formam habent "Iulius.Caesar@imperium.it", ubi "Iulius.Caesar" est pars localis (nomen usoris), @ est symbolum quod "in, ad" significat, et "imperium.it" est nomen dominii (domain name).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce sähköposti (Helsinki 2002).
  2. Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. email (the system)
  3. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce epost
  4. Traupman sub voce. email
  5. Vilborg sub voce ebrev
  6. Pitkäranta sub voce sähköpostiviesti
  7. Traupman sub voce email adress
  8. Pitkäranta sub voce sähköpostiosoite
  9. Vilborg sub voce epostadress

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


computatorum Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!